monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 370

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 370
constat tamen a qualitate esse dictum. quarta species est earum qualitatum, secundum quas formas figurasque intellegimus, ut quadrum, rotundum, pulchrum, deforme et similia. recipit qualitas magis et minus, nec tamen omnis. nihil enim quadrum magis altero quadro quadrum est; magis autem aliquid candido candidum dici potest; et quaestio est in plerisque, utrum magis iustus <alter> altero dici possit. plerique autem subtiliter videntur attendisse, qui qualitates ipsas non dicunt recipere magis et minus, sed ea, quae ab his denominantur, ut iustitia sit ipsa una quaedam perfecta notio, ut non dici possit 'magis haec iustitia quam illa est', dici tamen potest 'magis hic iustus quam ille est', item dici non potest 'magis haec sanitas quam illa est', dici tamen possit 'magis hic sanus quam ille est'. ex quo fit, ut substantia non recipiat magis et minus, qualitates quidem per ipsas substantias possint recipere. item contrarium qualitas habet, nec tamen omnis; nam sanitati cum sit imbecillitas contraria, nihil est quadro rotundove contrarium. videndum est autem, quoniam, quicquid contrarium qualitati est, qualitas sit necesse est; dulcedo autem qualitas, qualitas igitur amaritudo et similia.